Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 7 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

7:1  de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
7:2  propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
7:3  uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
7:4  mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
7:5  nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
7:6  hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7:7  volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
7:8  dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
7:9  quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
7:10  his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
7:11  quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
7:12  nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
7:13  et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
7:14  sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
7:15  quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
7:16  unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
7:17  nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
7:18  circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
7:19  circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
7:20  unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
7:21  servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
7:22  qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
7:23  pretio empti estis nolite fieri servi hominum
7:24  unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
7:25  de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
7:26  existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
7:27  alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
7:28  si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
7:29  hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
7:30  et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
7:31  et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
7:32  volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
7:33  qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
7:34  et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
7:35  porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
7:36  si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
7:37  nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
7:38  igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
7:39  mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
7:40  beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo